507 recollectiones in dominicis sertim sanctissimae passionis eiusdem imitandae haeret cordi desiderium. Hoc enim est infallibile signum inflammati Spiritu Divino pectoris, cum non solum assiduo voluit actus gestaque Domini [contemplare?], sed etiam eadem pro modulo suo contendit aemulari. Hinc Apostoli hoc caelesti pneumate perciti, illico intrepide gloriam Iesu praedicarunt proque ea praedicatione flagris caesi, “ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati” [Act 5, 41], pro testimonio veritati exhibito plagas reportare. Igitur et tu studebis per iniuriarum tolerantiam, per contemptuum, ignominiarum calumniarumque etiam a dilectissimis tibi illatarum acceptationem, per quasvis denique cruces, afflictationes tribulationesque te Christo Domino conformareb; quod erit Spiritus Verissimi. [f.55v] b in mis. erronee: ”confirmare” 2. “Et vos c perhibebitis” (Io 15[, 27]). c add. “testimonium” (BSV) Perpende, illos perhibere testimonium de Christo, qui cum eo crucifiguntur; hoc est, qui eum amantes ei compatiuntur; compatiendo eius imaginem prae se ferunt, omnia adversa, tentationes, cruciatus, acerbissima verba, dirissima verbera ob ipsius amorem sustinentes. Quemadmodum de seipso divus Paulus testatus inquit: “Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent. Sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem, quam me, dummodo consumem cursum meum et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiae Dei” [Act 20, 22-24]. Puta ergo sanctissimo Christi Domini corpore te ideo hodie munitum esse, ut fortior ad omnem inconstantis fortunae eventum, ad omnem tribulationum, quae te conformem reddunt Christo, procellam sustinendam efficiaris.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==