Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

506 inspectio cordis quod te in veritate faciat ambulare. Tum dehinc ad quasvis ipsius attende inspirationes easque opere conare adimplere, ne quasi margaritae ante porcum esse proiectae videantur. 3. “Spiritum veritatis” [ibid.]. Si vis agnoscere, an aliquis Spiritum Domini et tu ipse habeas [f.55r] considera, utrum amans veritatis sit et tu quoque eiusdem observans? Veritatem enim abscondere diabolicae mentis est; veritatem non admittere mali spiritus est. Qui nec aliis dicit, nec sibi dici veritatem sinit non est ex Deo; qui verba Dei, quae sunt veritas, nec audit ipse, neque alteri declarat. Quamobrem si caras tui reprehensiones amplecteris, Spiritum Dei habes; si praeterita vitae crimina praesentesque defectus agnoscis, expias, emendas, Spiritum Dei habes; si alios quoque ad scelerum notitiam, dolorem, abominationem, emendationem et satisfactionem adducis, Spiritum Dei habes. Omne enim virtutis desiderium, omnis vitiorum detestatio, Spiritus Dei est, quoniam haec optima sunt. Omne vero bonum, et datum optimum venit a Patre luminum”84. Sed cum te totum in veterem hominem Adam degeneratum esse agnoscis ac vides, orabis in sacratissima Communione Dominum cum Rege poenitente: “Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis” [Ps 50, 12] invocabisque illud ipsum Dominum Pneuma ardenter dicendo: “Veni, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium: Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium”85 etc. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ille vobisa testimonium perhibebit de me” (Io 15 [, 26]). a om. (BSV) Considera, te verum pro certo Domini Spiritum in sacratissimo Eucharistiae sacramento obtinuisse, si tibi vitae Christi, ac prae- 84 Cf. Iac 1, 17: “Omne datum optimum [...] descendens a Patre luminum”. 85 Sequentia in Dominica Pentecostes, in: MIR, Lectionarium I, 855.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==