Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

504 inspectio cordis 3. “Dabit vobis” [ibid.]. Considera, non solum Apostolis fuisse factam promissionem, quod, quaecunque peterent a caelesti Parente in Filii nomine, essent relaturi. Verum etiam omnibus fidelibus ac praecipue religiosis, ad quos haereditario iure ab Apostolis evangelica consilia transmearunt. Quin te pientissimus quoque Dominus, cum haec promissa emitteret, respexit tibique nihil denegandum fore, cum debite iusti aliquid petieris, pollicitus est. In tanto namque insuper sunt precio apud Deum hominum preces, ut etiam ab infidelium ore promanantes divinam ipsius Maiestatem penetrent; et nullo modo sint irritae: quemadmodum ex historia illa de Centurione bono Apostolicis fastis inserta discere est.81 Apprehende itaque fortiter hoc tam sanctum, tamque fructuosum orationis exercitium. Et scito, quo tempore illud omiseris, te gradum ad infernalem damnationem facturum: Ab oratione enim qui pedem refert, Orco eum infert; totque passus ad tartara facit, quot vicibus orationem negligit. Contra tanto frequentius cum Deo conversamur, quanto ferventius saepiusque orationi damus operam. Nihil ad haec uberiora vitia, imperfectionesque producit, quam neglectus orationis, adeo, ut si te examinares, semper ea de causa, quod aliquid consuetarumprecationum ex torpore neglexeris, adverteres te in non paucos defectus prolapsum esse. E diverso, quid melius, citius, pulchriusque hortum animae excolit, expurgat, mundat, novasque ei virtutum plantas inserit, quam repetitum, ac reassumptum orationis exercitium. His, tu, expensis, et matura mente consideratis orabis supplex Dominum, ut, quam tibi contulit in sacra mensa devotionis gratiam, nusquam pro gloria sua, tuoque immenso, ac proximi commodo auferat. Compellabis ergo cum Davide illum: “Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis”, et corrobora in acceptissimo tibi, mihi autem utilissimo exercitio orationis. [f.54v] 81 Cf. Act 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==