502 inspectio cordis nis perseverandi, et gloriam immortalem. Imo si Veritatem audis: Pete primo Regnum Dei et caetera tibi adicientur79. 3. “Usque modo non petistis quidquam in nomine meo” [ibid.]. Nominis Iesu potes hic potentiam expendere: in quo energumeni liberantur, infirmi sanatur, caeci visum, surdi auditum, claudi gressum recipiunt. De quo ipse Salvator: “In nomine meo aeiicient daemoniaa” [Mc 16, 17], et alibi legitur: “In nomine Iesu omne genu flectaturb, caelestium, terrestium, et infernorum” [Phil 2, 10]. a “daemonia eiicient” (BSV) b in ms. erronee: “flecti” Perpendes vero attentius, multorum preces fieri irritas, eo, quod non in nomine Iesu petant et orent Patrem aeternum. Indeque conicies Ecclesiam edoctam, semper orationibus suis adicere hanc clausulam: “Per Dominum nostrum Iesum Christum” etc. ac idcirco nunquam eius preces non exaudiri. Tu itaque his instructus ad Dominum accede et magnas solidasque virtutes per nomen Iesu magna cum fiducia pete. Ab infinitae enim maiestatis Imperatore exigui res momenti non sunt extorquendae. Ergo maiora expostula, in nomine Filii expostula: et cum a Patre non amico expostulabis, confide scitoque tibi omnia liberalissime impertienda. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Petite” (Io 16[, 24]). Multimodam orationem esse iuxta necessitates postulantium: [f.53v] Alii orando peccatorum dolorem eliciunt; alii precando eorundem veniam expostulant; quidam dona Sancti Spiritus sanctasque virtutes vehementissimis desideriis expetunt; quidam vero scientiam, opes, divitias et alia naturae fortunaeque bona summo cum appetitu a Deo exigunt atque continua instantia. 79 Cf. Lc 12, 31; “Quaerite primum regnum Dei [...] et haec omnia adicientur vobis”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==