501 recollectiones in dominicis Nunc vero, cum tempus discessionis meae instet et vadam ad Patrem meum, unicam vobis orationem relinquo; qua et inimicos vestros profligaturi estis et dona Spiritus Sancti tam vobis, quam aliis impetraturi et denique unoquoque in negotio ad eam solam tanquam vestrum praesidium, thesaurum, cornu Amaltheae77 confugituri. Polliceor autem vobis nihil cordi vestro denegandum fore quidquid desiderans rogaverit. Quod si quis vestrum se ea, quae petierit obtenturum forte diffidat, in nomine meo petat, omnino dabitur ei. Considera ergo orationem adeo esse potentem, ut quacunque homo velit Deum inflectat, testante Caelesti Rhetore: “Oratio,” inquit, “est, quae caelos expugnat, Deum ligat”78. Ac proinde nihil penitus esse aut posse reperiri, quod pia, fervens, iusta, humilis a Deo non impetret oratio. Quare, cum alias semper, tum hodie singulariter insistere orationi debeas non solum in conspectum divinae voluntatis veniens, sed ipsum Deum maie- state sua deposita ad te vermem vilissimum descendentem suscipiens. 2. “Petite, et accipietis” [Io 16, 24]. Considera, quod, licet Servator dixerit, omnia impertienda petentibus; [f.53r] esse tamen aliqua, quae penitus christiano et religioso homini minime petenda existimantur, partim quod iustitiae adversentur, partim quod charitatem impugnent. Petere enim iacturam vitae aut bonorum alicuius, petere optareque mortem cuipiam, ut in eius haereditatem involes, iustitiae inimicum est. Postulare autem, ut inimicos tuos Deus ulciscatur, charitati adversum est, quae iubet etiam inimicos diligere. Tria igitur nunc a caelesti Patre in nomine Filii apud te diversaturi postulabis iustissima: veniam peccatorum, gratiam in bo77 Amalthea – capra, quae Iovem lacte suo nutrit. Dextrum eius cornu idem Iuppiter Nymphis nutricibus dedit, addito promisso, se, quidquid optassent, ex eo largiter suppeditaturum. Hinc “cornu Amalthea”, hoc est “copiae cornu”, de locuplete abundantia dicitur. Cf. SLL, s.v. Amalthea. 78 Cf. Eccli 35, 16-21, sed tale dictum in S. Scriptura non inveni.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==