500 inspectio cordis ent. Cum ante adventum Paracleti unicum verbum “modicum” non perciperent; post ab hoc illuminati, prophetas, legisdoctores interpretantur et perfectionem summam omnium scientiarum adipiscuntur omnemque hanc adepti orbem instruunt, uti canit Ecclesia: “In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum” [Ps 18, 5]. Nimirum talis est voluntaria et ordinata Summi Boni ab humana anima absentia, ut non illi merita auferat, non virtutes impediat, non saluti obsit; sed pro gustu potius illo quem percipiebat amatrix ex amantis praesentia, solidas ei virtutes infundit, constantiam in adversis, perseverantiam in bonis operibus admirandamque in ea et perquam salutarem facit metamorphosim. Igitur, tu, corpore eius sanctissimo percepto, ad omnia te sum- ma praepara; et licet te sensualis illius dulcedinis sapor deseruerit, nihilominus amore eius ardua quaeque aggredere, adversis non cede, tramitem virtutis ne relinque, in coepto bono persta: “Expectans expectaa Dominum, et intendetb tibi”. [f.52v] a “expectavi” (BSV) b “intendit” (BSV) Dominica V Post Pascha Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis” (Io 16[, 23]). Caelestis Magister Christus verus Dei Filius orandi fiduciam discipulis in suis excitans, nullam eorum orationem effectu suo privatum iri appromittit: “Si quid,” ait, “petieritis Patrem meum in nomine meo, dabit vobis”. Quasi dicat: quoad vobiscum mansi, nullius vos rei cura ac sollicitudo premebat. Ego enim vos a Pharisaeis defendi; ego verbis doctrinae salutiferae, simul cibis corporalibus nutrivi; ego necessaria tam spiritui, quam corpori vestro providi: talem vestri curam habui, ut etiam tributum pro nonnullis vestrum solvisse non dubitarim.76 76 Cf. Mt 17, 23-26.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==