Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

499 recollectiones in dominicis mam in ea causat humilitatem, cum enim se desolatam sentit, tunc, se nihil sine eo agere posse, nihil boni cogitare agnoscens, agnoscit vilitatem suam et quantum differat status desolationis cum assidua Numinis adamati praesentia intelligit, discit. Acquisita igitur per hanc subtractionem sui et Dei cognitione, maiori amore fertur in illum. Bonum siquidem amissum, ut magis cognoscitur, ita magis amatur, aestimatur. Tunc maius, quam ante, dum ab eo remotius abest, illius videndi habet desiderium; iuxta illud: “Anima mea desideravit te in nocte” [Is 26, 9]. Ne itaque animumd abiicias, si suo ex beneplacito se Dominus hic hodiernus Hospes tuus subtraxerit; sed expecta, et viriliter age, et confortetur cor tuum. d in ms. verbum inutiliter repetitum 3. “Si e egof non abiero, Paraclitus non veniet ad vos” (ibid.). e add. “enim” (BSV) f om. “ego” (BSV) O admirandam nostri Domini providentiam! o summam et Paternam curam! o inexplicandam bonitatem! En, cum suum dis- cessum discipulis revelat, sciens ob id maestitiam in eis orituram, consolatorem venturum appromittit, et quasi optionem illis dans inquit: “Si ego non [f.52r] abiero, Paraclitus non veniet ad vos”. Ac si diceret: vel me, vel Paraclitum vobiscum manere necesse est. Quod si ego non abiero, quanquam me opportet abire omnino: ille huc in orbem atque adeo ad vos non descendet; sin illum videre et accipere exoptatis, mea visibili praesentia necessarium est ut tantisper privemini. Hic expende, quantum illa resignatio Apostolis profuerit, quod Dominum ad Patrem permiserint abivisse. Nam adveniente Spiritu Sancto, linguarum peritiam, intelligentiam Scripturarum, inauditam magnanimitatem, inexpugnabilem fortitudinem adeo consecuti sunt, ut, cum nuper patiente Magis- tro prae timore et pusillanimitate, in fugamse coniecerint, postmodum cumulati Spiritus Sancti donis liberrime illius Evangelium seminant, Resurrectionem praedicant, ad veram fidem Gentes con- vertant, persecutiones plurimas, innumeras calamitates, cruces ingentes et cruciatus, quin rara et atrocia mortis genera pro illius nomine laeto, magno fortique animo subeant, tolerent, continu-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==