498 inspectio cordis Ita hodie non pauci eundem circumstabunt, multi appetent, aliqui manducaturi sunt sub panis specie: sed omnes forsitan eo desiderio, quo par est tantum cibum sumere carebunt. Quare, ne hic locum istud: “Nemo ex vobis”, habeat, mille tu in te desideria suscipiendi Domini excita, ut saltem unus reperiaris, qui illum vere desiderasse cognoscaris, digne accessisse iudiceris, maximo cum emolumento suscepisse experiaris. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Expedit vobis, ut ego vadam” (Io 16[, 7]). Duplicem recessum ab anima tua Domini esse considera: primus causa tui; alter voluntarius est. Recedit primo Deus ab hominis anima cum propter spissas tenebras peccatorum et foedam scelerum colluviem in ea manere non potest. Hoc olim questus, David gemens dicebat: “Cormeumconturbatumest” inme. Quam- obrem? Quia “dereliquit me,” inquit, “virtus [f.51v] mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum”(Ps 37[, 11]). Recedit secundo, cum probando dilectae sibi animae constantiam, fidem, fortitudinem suam illi praesentiam, consolationes, favores subtrahit; mille vero anxietates, timores, tentationes in eam irruere permittit. Sed haec subtractio fortis amantis indicium est: quare manibus divinis est resignanda; ipsius cum ea Maiestas, prout suae voluntati placuerit, disponat. Si enim, tu, eumnon expuleris, certe proderit tibi sua absentia expedietque, ut vadat. Ast alter recessus periculosus tremendusque est, utpote, qui venientis ad animam Stygii spiritus, indicium est, quod Regum codex loquitur: “aRecessit spiritus Domini a Saul, et Spiritus malus corripuit euma” [1 Reg 16, 14]. Quare, hunc alterum discessum tibi procures, caveas. Quin imo DominumcumRege Iuda, ut tecumperpetuomaneat precare: “Ne avertas faciem tuamb; ne cdiscesseris ac me”. a “Spiritus Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus ne- quam” (BSV) b add. “a me” (BSV) c-c “derelinquas” (BSV) 2. “Expedit vobis ut ego vadam” [ibid.]. Contemplare altius haec Servatoris verba et, quantum boni animae voluntarius hic ab ea discessus afferat, expende. Nimirum sum-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==