Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

497 recollectiones in dominicis Verte nunc mentem ad temetipsum, et cogita: cur te hoc loci steteris, cur aliquam moram trahas? nec repente ad suscipienda magna sacramenta ascendas? Nimirum, ut anima tua imbuatur mysteriis huius Eucharistiae sanctissimae, quam susceptura est: et non tantum summa fide eam esse suscipiendam sciat; verum etiam spem aeternae vitae emendatis suis defectibus illi habendam. Sicut Magister Iesus suos hic monuit, ut postquam in eum credidissent fuissentque bona opera secundum fidem operati, procul dubio, quo abiturus erata, illos quoque solutis mortalitatis vinculis secuturos. [f.51r] a in ms. erronnee (secundum sensum): “eras” 2. “Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?” [ibid.]. Considera, quam noluit bonus, amansque Magister discipulos latuisse, quo iret: ac idcirco ipsemet eos exaggeratb quod non essent tam sancte curiosi, ut non inquirerent ex illo: quonam iter appararet; quo se esset recepturus? b est hypothetica substitutio pro indubitanter erroneo verbo in manuscripto: “exaggerat” Praepara tu animam tuam Sanctissimum Sacramentum accepturus; et pia ductus curiositate interroga illam: “Quo vadis?” Si tibi respondebit, se ad nuptias cumAgno caelico faciendas pergere, admone illam vestitus nuptialis. Si dixerit, se ad convivium Hominis cuiusdam, Dei scilicet, tendere, exhortare illam, ut omnia necessaria similibus convivi[i]s secum accipiat; praesertim vero loco lymphae, cuius in conviviis primus est usus, uberrimas lachrymas ferat. Ad extremum excita illam, ut se eo studio ac praeparatione huic itineri, quod ingreditur, accingat, ne sine fructu maximo inde regrediatur. 3. “Nemo ex vobis” [ibid.]. Cogita contentissimum forsan fuisse Dominum, si vel unus dis- cipulorum eum suo de discessu fuisset percontatus; sed cum nul- lus sciens interrogandi esset, id ab eo paulo molestius toleratum fuisse.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==