496 inspectio cordis est, quod audire ex ea volo? Si inquam hac prudentia dubitandi, quaerendi, consulendi polleres, quam tu felix esses! [f.50v] 3. “Plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit” (Io 16, 20). En tibi differentiam servorum mundi, et servorum Dei: hi plorant, illi rident; hi gemunt, illi psallunt; hi maerore conficiuntur, illi gaudio inundant. Sed qui exitus amborum est? Scis, quod extrema gaudii luctus occupat. Non ignoras etiam, quod tristitia vertatur in gaudium. Servi mundi, uti docet RexVates74: “Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt” [Iob 21, 13]. Servis autem suis dicit Deus-Homo, dicit Veritas, cuius verba sunt immutabilia, cuius promissa sunt certissima: “Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vest- rum, et gaudium vestrum nemo aufereta vobis” [Io 16, 22]. a “tollet a” (BSV) O beatos Dei servos, qui contristati sunt ad poenitentiam! Bea- tos qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur! beatos, qui ex domo gaudii ad domum luctus ingressi sunt. Age, fac infinitas grates, quem corde tenes, Domino, quod te providentiae suae vi e Babylone75 exultante ad lachrymantemfiliam Sion eduxerit. Ubi, beatus es futurus, si nunquam tantopere damnatam a Christo laetitiammundi, vel ipsa cogitatione, quaesiveris. Dominica IV Post Pascha Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Vado ad eum, qui misit me” (Io 16[, 5]). Considera causammorae Servatoris nostri, quod non eo ascenderit caelos, quo momento gloriose revixit, sed per non breve spatium cum discipulis fuerit conversatus, hanc fuisse: ot eos in fide confirmaret, ac plenius caelestia mysteria doceret. 74 Erronee haec verba ascribuntur Regi Davidi in eius Libro Psalmorum. 75 Cf. supra, no. 47.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==