495 recollectiones in dominicis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nescimus quid loquitur” (Io 16[, 18]). Considera non postremam esse hominis infelicitatem si verba divina non sciat, non capiat, non intelligat. Quapropter olim David dicebat: “Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis” [Ps 118, 130]. Tu possis quidem nunc caelestem Magistrum in cathedra cordis tui residentem rogare, ut tibi divina oracula, verba, mandata, uta sermones suos declaret; quod ipse dubio procul, uti solet multis, tibi praestiterit. Sed quoniam ab illo sua in Ecclesia varii sunt ad hoc interpretes, doctores magistrique constituti, tibi autem ad declaranda effata illius tui religiosi Superiores, magistri spirituales directoresque conscientiae sunt assignati; rem illi non minus acceptam, quam tibi salutarem feceris, si te ad eos tuis in dubiis elucidandis receperis. a forsitan loco “ut” deberet esse: “et” Et profecto tanti id aestimat Deus, ut divitem illum epulonem ad monendos fratres suos inferno prodire exoptantem prohibuerit, dicendo: “Habent Moysen, et Prophetas” [Lc 16, 29] quo innuit: hominibus convenire, ut ab hominibus erudiantur divina sapientia eam ob rem cumulatis. 2. “Quid est hoc quod dicit nobis” (Io 16[, 17]). Adverte magnae esse prudentiae, scire dubitare perplexis de rebus, scire interrogare, consulere. Hoc factum ab Apostolis audis, qui cum Magistri sui verba non intellexissent, dixerunt ad invicem: “Quis est hoc, quod dicit nobis?” O si tu hac prudentia utaris, cum te vix a sacro convivio egressum variae petunt cogitationes, si scires illas interrogare: quae vos estis? prius quam a te in penetralia cordis intromittantur! Si tantum ingenii haberes, ut bene expisceris: unde illae veniunt? utrum a Deo, an malo genio? quales sunt? utilesne etsalutiferae? an curiosae, inanes, malae, noxiae, peccaminosae? Si quoque, antequam detrahentibus alieno nomini aurem prae- beas, inquiras sedulo: quid est hoc, quod haec persona dicit? quid
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==