Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

493 recollectiones in dominicis desinitque amaritudinem. Ubi enim est completa, nihil aliud generat, quam mordacissimum vermem conscientiae. Quid igitur hunc mercenarium fugitivum fluxae voluptatis administratorem, amarae dulcedinis oblatorem, venenosi pabuli porrectorem, cacodaemonem inquam, sequaris? quid Tantalea poma72 captes? quid te per laetissima nemorosae voluptatis spatia ad exitum tristitia omni graviorem duci sinas? Age, age, tuae animae consule, et huic potius optimo Pastori, a quo hodierno die immortali pane refectus es, totis praecordiis adhaere: qui licetsi[s] per durissima senticeta duxerit te, nihilominus salvabit. Dominica III Post Pascha Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me” (Io 16[, 16]). Considera, quod his verbis bonos et malos religiosos aeternum Verbum alloquatur. Quid enim est istud modicum? “Modicum est”, inquit divus Augustinus, “hoc totum spatium, quo praesens pervolatsaeculum”73. Quasi igitur diceret pientissimus noster Dominus ad vocationis nostrae satisfaciendum nos exhortando, partim privatione, partim fruitione visionis suae hoc modo: Eia negligentissimi operarii, inutiles servi, non attendentes perfectioni vestrae religiosi, expergiscimini, resipiscite, labori vos cursuique accingite, quoniam modicum, et iam non videbitis me: brevi finietur via vitaque vestra, iudicium meum de vobis faciendum iam in vestibulo est; si mala opera vestra condemnabunt vos, post non longum spatium aeterna visione mea privabimini. 72 “Tantaleus” – quod ad Tantalum spectat. “Ceres ... Tantalum ad inferos detruserunt, ubi perpetua fame et siti torqueretur, in puteo immerses, in quo poma capiti imminerent, quae cum carpere vellet, elevarentur ...” (SLL, s.v. Tantaleus). 73 Augustinus, Tractatus 101 in Iohannis Evangelium, §6: CChrL 36, 593. Cf. etiam in CLCE, y. IV, Commentaria in Ioannem (c. XVI, 16), p. 398.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==