492 inspectio cordis Quod aliquis innuens ait: “Qui improbus pastor est, is suae tantum utilitatis rationem habet et commoda, aet commodaa propria unice curat, quanquam id cum ovium damno saepe fiat”. a-a probabiliter est repetitio supervacua, ob inadvertentiam, in hac allegatione (ex ignoto auctore) Et tales fuisse pastores Israelis testatur Esechiel atque detestatur: “Vae”, inquit, “pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lana cooperiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis” (Ez 34[, 2-3]). Hoc solet facere stygius veterator, qui se pastorem optimum fingens quaedam specie recta animae solet insusurrare, sed suo commodo, illius detrimento; lac enim vult ipsius virtutum exsugere, lanam bonarum actionum detondere et demum totam, tan- quam leo rugiens devorare. Non ita verus Pastor Iesus: qui permittit te in aliquas tribulationes incurrere, sed iis, veluti cibo suavissimo animum tuum fortificat nutriendo. Apponit tibi tartareus genius suavem offam, variarum voluptatum illecebris illitam, sed, ut ea te inescando enecet. Deus autem duram monstrat crucem et in difficilem poenitentiae callem te vult educere, sed bono salutis tuae. Adhaere itaque vero caelesti Pastori, Stygium mercenarium fuge: huius delicias, suavitates, allectamenta malorum aspernare; istius disciplinam severam crucis et mortificationis passionum cape. [f.49r] 2. “Mercenarius autem fugit” (Io 10[, 13]). Quoties expertus es te a cacodaemone circumventum deceptumque fuisse? quoties dolos ipsius, technas, cuneosque tibi structos deprehendisti, seu cognovisti; qui postquam tibi omnis generis voluptatum calicem propinasset, orificium quidem illius dulcedine, fundum vero felle impletum advertisti. Habet enim hoc voluptas omnis, quod se gustantibus prima apprehensione dulcissima et merum mel videatur, sed in magnam deinceps vertitur
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==