Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

489 recollectiones in dominicis 3. “Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis” (Io 20[, 23]). En potestatem Apostolicam! potestatem successorum Christi! potestatem maximam! Peccata dimittere divinum est; hinc quis Deos quodammodo non dicat, quibus talis confertur facultas? Recte David de sacerdotibus: Vos “Dii estis”, inquit, “et filii excelsi omnes” [Ps 81, 6]. O quam insipienter miseri illi agunt, qui huic potestati sese non subiciunt, vel ea fraude summa abutuntur! quam sceleste errant, qui lepram suam his non aperiunt, quorum est sanare illam! quam graviter excaecati sunt, qui in hoc sacramento Poenitentiae adeundo sacrilegi fiunt, quod ab ipso Numine summo tanta authoritate, tanta benevolentia, tanta providentia institutum est! Tibi hic consideranda est clementissimi Salvatoris tui misericordia cum in universum humanum generaliter, tum speciatim in te effusa; quandoquidem tam crebra animae tuae praevidens vulnera praesentissimos tibi providit medicos suos vicarios, prae- sentissimamque in [f.47v] sacratissimis Poenitentiae, atque Eucharistiae sacramentis medicinam: quam quoniam et hac luce accepisti, Domino tuo grates humillimas persolve. Dominica II Post Pascha Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ego sum Pastor bonus” (Io 10[, 11]). Considera tria esse praecipua officia cuiusvis Pastoris: 1. ut habeat notitiam sui gregis; 2. ut numerum illius sciat; 3. ut ei pabula subministret ac feris a rapacibus eum defendat. Quae omnia in optimo caelesti nostro Pastore adverte. Novit oves suas: quoniam ipse testatur: “Et cognosco ovesa meas, et cognoscunt me meae” [Io 10, 14]. Habet omnes notatas, non in charta peritura charactere delebili, sed in palmis suis divinis immortalibus notis, cum inquit: “In manibus meis descripsi vosb” [Is 49, 16]. Porro quam nutrienti gregis sui, hoc est nostrarum animarum diligens sit, hinc intellige: quod clara benignaque voce eum ad pabula alliciens:

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==