Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

488 inspectio cordis cundam Sanctissimae Triados personam viderunt; ibi vero totam Sanctissimam Triadem contemplantur. a forsan loco “potuisse” deberet esse: “capere”, “percipere” vel “experiri” Tu vero miraris, cum eundem Filium Numinis resurgentem suscepisti, nullo te gaudio, nulla laetitiae amplitudine cumulatum esse, imo in luctu forsitan versari et maerore confici. Ah miserum te! peccatum, imperfectiones, non emendati defectus hoc malum tibi attulerunt! vel illa fortassis importuna lae- titia, qua, Matre Sanctissima Nati carissimi truculentissimum obitum deplorante; peccatrice sancta Domini sui mortem deflente, discipulis pientissimis Magistri effera ob supplicia maerentibus; sideribus, saxis, terra, alisque creaturis, dolorem summum ex morte dirissima Creatoris conceptum testantibus, tu exultasti his diebus piae maestitiae consecratis [f.47r] 2. “Accipite Spiritum Sanctum” (Io 20[, 22]). O munus supremum! o donum, quo nullum maius reperiri potest! Quid amplius beneficii, favoris, charismatum discipulis suis Dominus erogasse potuit praeter Spiritum Sanctum? quem, qui habet, omnia habere videtur! a quo, qui regitur, errare non potest et tuta rectaquea ad caelestem Patriam deducitur! a scilicet “via” Tu vide, an hodie Spiritum hunc Sanctum in Sanctissimo Sacramento accepisti: an illum habeas? an cum Apostolo possis dicere: “existimob autem, quod et ego Spiritum Dominic habeam?” (1 Cor 7, 40). b “puto” c “Dei” (BSV) Signa Spiritus Sancti: gaudium, pacem, sapientiam, mansuetitudinem, patientiam, humilitatem, consilium, longanimitatem aliaque similia esse scito. Quae si in te non elucent, nae tu divini luminis scintillam, non modo Spiritum Sanctum, non habes.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==