Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

487 recollectiones in dominicis gregatos unitosque vidit. Inter enim concordes unio viget; ubi unio, ibi charitas est; a charitate vero Iesus abesse non potest, qui est ipsa Charitas. Quoties igitur a te vinculum charitatis rumpitur vel unio perturbatur, toties et a te Christus excluditur et e medio discipulorum suorum, tuorum vero Fratrum, fugatur. Memineris itaque illius, quod Seraphicus Patriarcha divus Franciscus, non permiserit fratrem aliquem cubitum ire, qui alterius accusationem animo volvebat, antequam virus illud e corde evomuisset importuni zeli, si non odii70. Multo convenientius et necessarium est, te absque simili felle sacram Iesu mensam accedere. Ergo, vadens [f.46v] reconciliare fratri tuo. 3. “Dixit eis: Pax vobis” [ibid.]. Si tantum bonum esse pacem Servator tuus demonstravit, ut, quoties a Resurrectione sua discipulos visitavit, hac eos consueta salutatione dignaretur: “Pax vobis”, desiderabis tu, imo petes a pacifico Iesu, ut ingressus in turbatissimam animae tuae mansionem pacem secum afferat. Non talem pacem, quae calamitatibus omnique prorsus cruce est destituta; nam melius quam quiescere est exagitari; siquidem et aquae, ni turbentur, corrumpuntur. Sed ut omnia adversa cum pace mentis generose toleres, qua- tenus oleaginam pacis coronam ab illo ipsomet in caelestis Ierosolymae Urbe accipias perque fortia bella cum dDaemone, mundo carneque gesta, parta pace aeternum fruaris. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Gavisi sunt [...] discipuli, viso Domino” (Io 20[, 20]). Non poterant non gaudere Apostoli, cum illum redivivum conspicerent, quem mortuum acerbe deplorabant. Et nescias, an illis unquammaius isto potuisse[s]a contigit gaudium, quo inundabant Iesum a mortuis redeuntem videntes. Adaequasset procul dubio gaudium hoc illud, quo nunc in caelis perfruuntur, nisi hac sola ratione inferius esset, quod hic tantummodo solum Iesum se70 Non potui invenire confirmationem talis eventi in vita S. Francisci.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==