486 inspectio cordis 3. “Videte manus meas, et pedes” (Lc 24[, 39]). Quemadmodum ex signis dux, rex cognoscitur ex diademate, ita se agnosci vult Christus caelestis Rex noster e sacratissimis stigmatibus. “Videte”, inquit, “manus meas, et pedes” meos. Si veremini (quasi diceret) decipi, advertite humano pro genere transfixas palmas plantasque. Si dubitatis me verum esse Ducem vestrum, en mea signa conspicite, quinque vulnera; qualem die Veneris in cruce spectastis, talis hic vobis appareo: Dominum vest- rum agnoscite, amplectamini eoque consolamini. Sed, o anima mea, si [f.46r] vis in huius vulnerati Ducis exercitu censeri, tu quoque similia appetere debes et habere vulnera, non talia, uti Franciscus obtinuit,69 sed quae illa sunt? amor, patientia, iniuriarum oblivio, laborum tolerantia, crucis ad mortem gestatio. Dominica in Albis Ante Sanctissimam Communionem Punctum1. “Congregati propter metum Iudaeorum” (Io 20[, 19]). Considera quantae a te gratiae agendae sunt Domino, quod tui causa et ipse inaudita passus sit, et amantissimos discipulos pati voluerit. Latebant, fugiebant, congregabantur; quia diebus noctibusque illos Hebraea gens persequebatur. Sed nunquam ab optimo pientissimoque Magistro deserti sunt. Adfuit illis in omnibus, quos voluit probari in omnibus. Tu, ad imitationem Salvatoris tui Apostolicique afflictissimi Senatus, optabis laeto animo crucem portare vexarique afflictione, quoties Summo Bono, aeternae Sapientiae, placuerit tibi eam imponeres quamdiuque te ea voluerit exerceri, confidens, nunquam tibi suae Maiestatis defuturum vel auxilium, vel consilium. 2. “Venit Iesus” [ibid.]. Expende, quanti unionem concordiamque Dominus aestimet, siquidem sese mox in medio Discipulorum stitit, postquam con69 Agitur hic de stigmatibus, quae s. Franciscus de Assisi an. 1224 in monte Verna obtinuit; cf. Stano G., s.v. Stimmate: ECat XI, 1343s.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==