485 recollectiones in dominicis Secure quippe et audacter pugnat, quem divinae tutelae armat praesentia. O te beatum! qui hodie ipsum Dominum apud te essentialiter habebis, hoc est sacramentaliter! cui omnia parent, quem omnia metuunt, cui nihil potest adversari! Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Conturbati vero, et conterriti existimabant se spiritum videre” (Lc 24[,37]). Considera magnam congregatorum illorum discipulorum prudentiam et circumspectionem: quod, quamvis non ignorarent, imo fuissent edocti, resurrecturum fuisse Dominum, viso tamen illo cohorruerint et contremuerint. O si tu hunc in modum cautus in spirituali via incederes! profecto nunquam errares; raro, imo non unquam decipereris; si ita vigil, et prudens in technis cacodaemonis evitandis fores, nunquam in eas incideres; si tam sancte astutus perfectionis iter carperes, nunquam graviter corrueres. [f.45v] Saltem ergo hodierna luce, qua te lux aeterna illuminavit, adverte, ne forte a spiritu non bono illusus, in tenebras imperfectionum densas inducaris; evitabis autem has, si tibi diffidens lucem hanc caelestem veluti pharon clarissimam sequaris. 2. “Cogitationes ascendunt in corda vestra” (Lc 24[, 38]). Vigila, vigila, cum hodie, tum semper ad omnem tuam cogitationem, neque illi fores mentis tuae, non modo cordis ianuam sine longa deliberatione aperi. Quantum enim malum! quanta damna cogitationes secum in miseram animam important! Daemon enim primo ingerit cogitationem, cogitatio inficit aut aufert cordis munditiem; hac ablata, tristitia ingens succedit, quae vires animi enervans, eum ad omnia reddit inhabilem et non raro quosdam in eam desperationis conicit abyssum, ut abiecto salutari Christi iugo, ab aratro manum amoveant et incaeptum animae agrum excolere desinant. A limite itaque mentis tuae huic hosti, huic malo resiste et purum purissimo Domino cor, cum hac luce, tum toto vitae spatio conserva.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==