Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

484 inspectio cordis resque homines quaeras. Atqui Divini spiritus monitum est: “Nolite confidere in Principibus in filiis hominum in quibus non est salus”a [Ps 145,23]. Nunquam quiete fruiturum illum, qui apud mortales quietem emendicat. Quoties Hebraei ad Deum confugiebant auxilium praesentissimum sentiebant; cum vero pacis comparandae causa ab Aegyptiis suppetias postularent, a Domino exercituum deserebantur.68 Ita nemini caelitus pax conceditur, qui terrenam inquirit et prius ad creaturas pacis gratia, quam ad Creatorem confugit. a in margine, loco verbum quae in textu deleta sunt, substitur: “Infelicem esse qui sperat in hominibus”. Pax igitur sit tua pacificum apud Salomonem Christum Iesum: et cum illam non habes, cito descende ad examinandam conscientiam, sic cito ad te descendet dulcis malacia. [f.45r] 3. “Nolite timere” (ibid.). Cognoverat Dominus iam elusionum illusionumque peritos Apostolos ac proinde illis apparens, ne metuerent hortatus est. Sciebant enim caelestis Magistri illi sancti discipuli, et cacodae- monem et Hebraeos fuisse sibi infensos ac proinde uniusque inimici insidias cavebant. Quare optimus et pientissimus Magister eos invisens, ne trepident ad primum aspectum monet seque ipsis aperiens: “Ego”, inquit, “sum” [ibid.]. Nimirum divina charismata, gratiae, illuminationes, homini cognoscendae sunt visionesque caelestes, quod nullam turbationem ac timorem in anima efficiant, sed summam causent securitatem, et quietem. Et quis possit tremere Domino sibi adstante? “Si consurganta adversum me castra” (ait Hebraeus psaltes) et Deus mihi aderit, “non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo” [Ps 26, 3]. a “consistant” (BSV) 68 Cf. Is 30, 17; 31, 13; Ier 42, 11-22; 43, 7-13; 44, 114.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==