Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

483 recollectiones in dominicis Tertia Die Paschatis Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Stetit Iesus in medio discipuloruma” (Lc 24[, 36]). a “eorum” O quantum tunc gaudium maestorum Apostolorum animos implevit! quanta [f.44v] eorum fuit exultatio! quale tripudium! cum mortis triumphatorem Iesum in medio sui summa in gloria conspexissent! cum corpus ipsius glorificatum, summa conspicuum maiestate totque privilegiis ornatum vidissent! Talis tibi consolatio, tale beneficium anima mea, hodierna luce paratur. Subibit enim sive habitaculum, sive caenaculum cordis tui redivivus ille; Stygis orbis, mortisque debellator invincibilis Iesus in medioque tui consistet. Quid igitur tanti in adventu Domini factura, quid procuratura es? Congrega vagos tuos sensus et dispersas cogitationes: recollige spiritum in unum, ut unum Iesum videre studeat et possit, suscipere flammanti desiderio cupiat, eo reficiatur, sustentetur, delectetur: cum illo, fugatis amotisque procul omnibus aliis conversationibus et oblectamentis, solo conversetur. Namque ipse Apostolos nonnisi congregatos invisit, et nonsisi summo desiderio videndi ipsius flagrantibus apparuit. 2. “Pax vobis” [ibid.]. En divinae praesentiae comitem optatissimum effectumque certissimum, pacem! Apprehende itaque attenta mente, nunquam tibi praesentem adesse Iesum, quando pace animae cares semperque illum a tuae domicilio mentis per graves imperfectiones effugatum fuisse, quoties in bella interna incidisti. Davidis hoc exemplo doceris: qui offensa divina Maiestate praeter pestem, etiam ex amicissimis hostes expertus est infensissimos67. Illud etiam pro certo pacem tibi beatam ac caelestem eripit, quod pacem in rebus transitoriis, externis, inter amicos familia67 Cf. 2 Reg 24, 10-17; Ps 40, 10; 54,1415.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==