Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

482 inspectio cordis solatia, importuna negotia, frivolae occupationes Iesum expellunt! quam cito eum tibi eripiunt! Ah cave, cave deinceps tale bonum amittere. 2. “Et recordatae sunt verborum eius” (Lc 24[, 8]). Expende sensus nostros doceri eventibus. Tam Magdalene, quam discipuli, olim Magistrum sua de Resurrectione loquentem non intellexerant; sed [f.44r] postquam eum in sepulchro non repererunt, tunc aperti sunt oculi eorum, tunc recordati sunt verborum eius. Ita plerumque tecum fieri adverte; qui cum a Christo Domino, vel eius Spiritu, vel vicariis, hoc est spiritualibus magistris aliquid doceris, non intelligis, donec experiaris. Ast utinam Domine! iam te docentem posthac subito intelligam: imo utinam post tot damna mea sero licet recorder verborum tuorum et cum Davide in visitatione convertar ad te! cum totque aliis sanctis peccatoribus resipiscam; non cum Iuda maneam ac perseverem et idcirco damner, in pertinacia, stultitia caecitateque mea. 3. “Nuntiaverunt haec omnia” (Lc 24[, 9 ]). Considera ab illis religiosissimis matronis omnia nunciata fuisse Apostolis, quae viderunt circa sepulchrum; partim, quod ab angelo id fecisse iussae fuerint; partim, quod a cacodaemone sub specie angeli decipi vererentur. Et tu dubitabis conscientiam tuam alteri revelare? Vel ob timorem; vel ob nimiam tui fiduciam? Si times; male sanus es: si tibi confidis nimium et te in spiritualibus versatissimum esse praesumis, caves labaris! Neque enim ipse Christus Dominus seipsum direxit, sed habuit spiritum, a quo ducebatur et aeterni Patris voluntatem quam exactissime adimplebat. Adverte, quanta commoda ex revelata conscientia accipias; quanta vero incommoda, ex eadem occultata. An te non torquet assidue quidquid in ea contegis? an vero non summa pace laetitiaque perfrueris, quoties illammanifestas? Disce itaque a sanctissimis hodiernis mulieribus omnia tua interna, quorum interest, revelare et eorum parere consiliis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==