481 recollectiones in dominicis Dominum virtutum apud te habueris, nulla tamen harum vestigia in te compareant. [f.43v] a in ms. erronee: “velim” 3. “Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem” (Lc 24[, 17]). Considera ex te inquisiturum Dominum, imo strictissime iudicaturum, omnia oris tui verba, omnes linguae sermones. Cum enim ex ore hominis vita morsque procedat, dabis rationem supremo Iudici, quem tuo colloquio vivificasti, instruxisti, aedificasti, ad meliorem frugem revocasti; aut contra, respondebis: quem extinxisti, pervertisti cuique perditionis causa fuisti. Hic igitur potius tui age rigidum censorem oris, tui ipsius iudex esto, et commissa mendacia, multiloquia, detractiones, murmurationes in mentem revocans digna poenitentia ablue expiaque. Tum deinceps severo linguam freno coerce peteque a Domino, ut ponat custodiam ori tuo et circumstantiam labiis tuis66, ne, indigna religiosa tua persona, loquaris. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Invenerunt lapidem revolutum a monumento” (Lc 24[, 2]). Considera has sanctas faeminas Christoque addictissimas aliter dispositumesseDominicumsepulchrum, quam ipsae imaginabantur: lapidem namque revolutum, quia illas anxias reddebat, repererunt. Sed Domini corpus, quod nullum illis faciebat dubium, non invenerunt. Unde alia maior sol[l]icitudo illas invasit et lachrymae etiam exortae sunt. Queritur enimMagdalena inquiens: “Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum” [Io 20, 13]. a in ms. erronee: “quod” Sic tibi hodie aggravatae non paucis culpis conscientiae lapis revolutus est; sed quoniam illum, qui modo apud te depositus erat forsitan iam non reperis in corde tuo, in maiorem tribulationem tibi lachrymasque erumpendum est. Quam cito enim a te vana 66 Cf. Ps 140, 3.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==