480 inspectio cordis Secunda Die Paschatis Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ibant ipsa die in castellum” (Lc 24[, 13]). Considera ingrediendum tibi esse castellum animae prius, quam Dominum suscipias et examinandum, quale nam sit? quam munitum contra tartarei hostis insultus? quam mundum a sordibus vitiorum? quam denique ornatum virtutum peristromatibus? Quod si quidpiam illi horum desit, rogandus est tibi, ut cum illud sua praesentia inviserit, suis donis muniat, mundet, exornet, ne quid omnino ad illius perfectius, sine qua turpe et vile et contempti[bi]le et inutile fuerit, desideretur. Cacodaemon quidem non magno indiget foramine, quo se ad subruendam totius castelli animae structuram immittat: vel minimae regulae transgressio ei ad hoc sufficiat. Paucas sordes, ni eiiciantur, ad magnum faetorem animae sufficere: exiguis imperfectionibus, quae etiam suam ob parvitatem flocci fiunt, magnas virtutes extingui probatur saepissime. 2. “Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent”(Lc 24[, 16]). Sicut parva corporei oculi albugo omnem veluma impedit; ita existimes veluma a tenuissimis defectibus [factum?] totam animam obcaecari, et effici, ne aperte internis oculis Deum contempletur. Vae animae illi, cuius oculi, ne Deum videre possit, non modo agnoscere, tenentur! Ah! roga, roga Iesum, ut haec a te sui videndi, agnoscendique auferat impedimenta antequam illum adeas; ne forte illum non videas, aut licet videns, non agnoscas; et cum hodiernis illius discipulis in hanc incidas infelicitatem. Quibus, commemorante id divo Gregorio, “de se loquentibus Dominus apparuit; sed eis speciem, quam recognoscerent, no ostendit”.65 Ne inquam tibi istud eveniat, ut, licet Christum redivivum in sanctissima [communione] sumpseris, mortuus reperiaris: licet 65 Gregorius Magnus, Homiliae in Evang. II, hom, 23: PL 76, 1182, n. 1538.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==