479 recollectiones in dominicis Duo enim contraria (ut philosophorum doctrina ad pietatem inflectatur) non possunt esse simul in eodem subiecto: non potest in uno corde morari amor carnalis cum spirituali, sensualitas cum mortificatione, probitas cum improbitate et cum similibus reliquis reliqua similia. Ergo gaude, sibique gratulare et persolve Domino gratias, quod ipsius ad aspectum omnis pestis surrexerit et ex corde profugerit. 3. “Nolite expavescere” [ibid.]. Non deserit amantissimus benignissimusque Dominus suos unquam in adversis. Sic discipulos aliquando maris fluctuantis exorta perculsos tempestate roboravit; sic contra orci et mundi furores armavit. “Nolite timere” [Lc 12, 32], etc. “Maximuma gaudium existimate [...] cum in bvarias tentationesb ncideritis” [Iac 1, 2], etc. Cum vos flagellaverint, “gaudete, et exultate, quia merces vestra copiosa est in caelis” [Mt 5, 12]. Sic quoque hodierno die pias mulieres per angelum solatur, fortificat, confirmat. “Nolite,” inquit, “expavescere”; nolite ob mortum Christi turbari. Nam redivivus surrexit, iam “non est hic”, ubi a vobis quaeritur, in sepulchro, sed “praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis” [Mc 16, 7]. a “omne” (BSV) b-b “tentationes varias” (BSV) c “praecedit” (BSV) Si igitur in diversas et tu permittente Deo irrueris adversitates, ne idcirco cadas animo: ne turberis, ne metuas, noli expavescere. Expecta expectans Dominum, et intendet tibi.64 Probabit te, sed non deseret”. Subtrahet te sibi, sed te praecedet in Galilaeam, hoc est praecurret te ad locum orationis: ad quam ut maestus animo, et mente anxius recurreris, procul dubio ibi mox eum reperies, videbis, propitium experiere. [f.43r] 64 Cf. Ps 39, 2.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==