Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

478 inspectio cordis et Princeps pacis pacem Apostolis propinat. O diem hunc felicissimum, gloriosissimum, laetissimum! Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Quis revolvet nobis lapidem?” (Mc 16[, 3]). Quanta solicitudine tenentur sanctae hae matronae sepulchralis lapidis removendi! Et tu exclamare potes, imo debes, magnis imperfectionum saxis obrutum in corde tuo Christum considerans: Quis revolvet mihi lapides hos? tepiditatis marmor, spiritualis frigoris rupem, obstinationis, voluntatis propriae amorisque silices? Quis quoque palpebris meis demet nubem, aut potius pupillis lanuginem, ut videam Dominum meum hodie apud me depositum? O utinam aliquis sSanctorum caelitum descendat et cum tenebras amovens lumen mihi animae restituat, tum lapides istos defectuummeorum elevet ac abiiciat! Quin tu Iesu redivive, quem adhuc non[n]ihil sentio esse apud me, me, uti Sol, illuminas; uti fortis et accinctus robore omnem durum lapidem a corde meo dimoves. 2. “Surrexit, non est hic” (Mc 16[, 6]). Duplici potes consideratione circa haec verba occupare tuam mentem: vel enim cogita, Christum Dominum quem in sacra mensas uscepisti, iam te tuas ob imperfectiones deseruisse gratiamque ipsius tam subito tuis defectibus effugatam esse a te. Vel expende, omnem animi tui pravam passionem adveniente ad te virtutum Domino disparuisse posseque a te malis motibus emancipato exclamari: “Surrexit, non est hic”. Quievit, aut potius abscessit libido; quia sanctiores caelestes flammas sustinuisse non valuit. Evanuit impatientia, quia cum patientissimo Domino convenire non poterat. Abcessit furor quidam et inclementia cordis, quia [f.42v] cum agno mansuetissimo non dabatur ei locus. Fugit honoris, gloriae ac propriae aestimationis cura, quia cum despecto, contempto, opprobriis affecto, exviscerato nudoque Dei Filio non fuit illi manendi commoditas.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==