477 recollectiones in dominicis recreemus et sanctarum actionum aloe atque balsamo deliniamus. Etenim, “si odore virtutum [f.41v] referti,” (docente Magno Gregorio) “cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus.61 3. “Surrexit, non est hic” (Mc 16[, 6]). Considera, divinum corpus faetorem, qualem quatriduanus Lazarus contraxerat62, non contraxisse in sepulchro: imo ne quid- quam immutatum esse. Iam vero gloriosissimum e tumulo prodivisse et tot immortalis claritatis radiis effulsisse, quot antea fuerat confectum vulneribus. Talia quoque futura Beatorum corpora caelesti in gloria expendes; quae licet hic iure natura iuxta edictum Dei vertantur in cineres et esca vermium fiant, tot tamen radios post resurectionem in Regno Christi vibrabunt, quot vermibus, dum in sepulchro resolverentur, scatebant. Consolare igitur tuam infelicem conditionem hoc futurae gloriae privilegio ac in corruptionis munere et tanto magis corpus tuum laboribus, mortificationibus, vigiliis, poenitentiis atterere non verearis, quan- to ampliorem beatitudinis sempiternae gloriam splendoremque ipsius futurum desideras. Iste Dominus immortalis, quem redivivum viva fide hodie apud te hospitem habiturus es, his in omnibus maximo tibi erit adiumento. Sed prius ipsi gloriosam anastasym gratulare, atque dic: O diem felicissimum! o lucem albo calculo notandam63! o solem exoptatissimum! quo nobis non iam salutis spes affulsit, sed salus ipsa reddita est;: quo limbi tenebrae illuminantur; quo carceres eiusdem perfringuntur et sanctissimorum captivorum a tot saeculis in aeternam libertatem numerus vindicatur; quo corpus mortuum ultra legem naturae reviviscit; quo Mater Filium ante tres dies occisum vivum intuetur: Iesus resurgens maestam Mariam salutans consolatur; quo caelestes genii cum terrenis mulieribus [f.42r] colloquuntur; quo Magister discipulis post fata resurgens apparet 61 Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, hom. 21 in Mc: PL 76, 1170. 62 Cf. Io 11, 39: “Domine, iam foetet, quatriduanus est enim”. 63 “Solebant Thraces dies prosperos et laetos notare albo calculo...” (SSL).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==