476 inspectio cordis qua celeritate actus tuos perficis ex amore Dei peragendos. Vide qua velocitate ad Fontem aquarum viventium curris; cervumne et Pegasum, an pigrum asinum et testudinem imitaris? Si pigrum te sentis esse, non amas, non habes flammam divini amoris veram, quae tuum pectus urat [f.41r] desiderio suscipiendi Amoris tui Christi; quae te stimulet, impellat cogatque ad communicandum. Secundo, expendendae sunt difficultates harum hodiernarum amatricum, quas in adeundo tumulo Domini habuerunt; maxime vero difficilis res erat, faeminas duas mane summo, antelucanis nempe horis, ad Dominicum sepulchrum, a militibus cinctum, grandi lapide clausum, accedere. Quod quamvis illae considerantes dicerent: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?” [Mc 16, 3], attamen caecarum instar ab amore caeco ducebantur, solo amore contra omnem difficultatem armatae; siquidem non ignorabant: Amanti nihil esse difficile. Tu quoque nullam difficultatem in rebus ad amorem Dei spectantibus metuas. Nam frangit amor omnia; quia amati potentia omnia potest, quae amantibus numquam deesse solet. 2. “Ut venientes ungerent Iesum” (Mc 16[, 1]). Considera a sola Maria Magdalena aliquoties inunctum pretiosissimis aromatis Iesum fuisse; ubi vero ad tumulum amantissimi Domini sese confert, sociam non tantum viae, sed etiam sumptuum fortassis quaerit, alteram Mariam Salome. “Emerunt,” inquit scriptura, “aromata” (forsitan ambae) “ut ungerent Iesum” [ibid.]. Sed fuerit unius pretium aromatum, quamvis ab utraque empta fuisse innuantur. Tu, societatem solam boni operis admirare. Simul eunt unctum Christum; invicem sese omnibus periculis exponunt. Docent profecto nos, ut auxiliares manus aliis pro Domino laborantibus libentissime iungamus et quoad hac in mortalitatis continuique sudoris ac laboris area vivimus, invicem bonum operemur. Cum vero ungendi Christi corporis amplius nobis nulla datur facultas summumque hoc humanitatis, imo amoris officium ei deferendi copia subtracta sit, suavissima virtutum fragrantia eum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==