474 inspectio cordis Tu, igitur, qui obedientissimum Patris immortalis ad mortem Filium in Sanctissimo Sacramento suscepisti, cave, non pareas, cui teneris; cave diffidas a te illa omnia confectum iri, quae tibi Deus per suos vicarios conficienda imposuit; cave, ne non malis potius mori, quam non obedire. 2. O mi Deus immortalis! quale est regnare tuum? qualis triumphus? Romani Imperatores ex bellis redeuntes vel elephantis, vel coronatis dromedariis, in Urbem triumphantes invehebantur; tu caeli atque adeo totius orbis Imperator regiam in urbem Davidicam asinae pullo insidens ingrederis! quia sui contemptus! quae humilitas! a in ms. erronee: “quis” Quid tibi abhinc, anima mea, tam acerbum ac molestum poterit contingere, quod amore Iesu non suscipias? quid tam vile, despectum contemptibileque, quod Ducem tuum sic hodie videns humiliatum, audeas reicere? quae te deinceps res a contemptu mundi abstrahet? quae, ut magnifica, speciosa praestantioraque appetas, vel eligas, tibi ratio persuadebit? Inter bovem, asinumque natus Christus iacuit, in asino Ierosolymam ingressus; cur ita? ut tu erudiaris, vilium amatores, excellentium contemptores, omnis pompae derisores despectoresque superna in Regna facile intrare admittique; tibique crucem quamvis, quantumvis gravem, leviorem reddi fierique, si per tui contemptum te ad illam ferendam disponas, si tui prius oblivisci discas, si te flocci pendere assuescas et nihili aestimari concupis- cas. Eo enim facilius Iesus spineum diadema, purpuram ludibrii omnesque irrisiones ac despectus die Veneris tulit, quo contemptibilius Dominico die asello insidens in Urbem invectus est. 3. “Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas” (Mt 21[, 10]). Sicut Verbum aeternum, Christus Dominus Solymaeam urbem ingressus eam totam commovit, ita credibile est ab eodem humanam animam cum humanitate divinitateque sua invisente, quae anima Ierusalem mystice appellatur, [f.40v] totam commoveri,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==