473 recollectiones in dominicis 3. “Dominus his opus habet” (Mt 21[, 3]). Cum iam praesupponas asinos Domini esse simplices et obedientes [f.39v] homines, nunc intellige tales omnino a Deo requiri, ut suum illis iugum facile imponat, voluntatem manifestet et iniungat. Quippe repugnans Deo humana voluntas non est ad illi serviendum apta. Sicut inobsequentes famulos domini odere, ita Deus inobedientes religiosos. Dominus Iesus opus habet obedientibus, qualis ipse fuit; cuius cibus erat facere voluntatem Patris et ipsi ad mortem usque crucis obsequi. Tales fuere servi ipsius Apostoli sanctissimi, per quos universum orbem convertit. Igitur cum ille sit bonorum omnium virtutumque dator, hanc hodie ab illo virtutem postulabis, ut fias sicut iumentum apud eum, ut semper cum eo sis. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Fecerunt sicut praecepit illis Iesus” (Mt 21[, 6]). En veros servos Dei, qui, quod iniunctum illis erat, summa promptitudine, alacritate, perfectione exegerunt. At profecto quid potuit factu esse difficilius, quam alienam asinam accipere ducereque? Cuius Dominus poterat dixisse, non sibi notum esse Magistrum eorum ac proinde negare se illi iumentum insidendum. Nihil omnino eiusmodi evenit, eo quod obedientia haud quic- quam habet impedimenti, obstaculi, difficultatis. Obediens quippe solus ardua subiugat; cui quanto difficilius mandatum iniungitur, tanto facilius illud conficit. Nam plerumque maximis in negotiis, veri servi Numinis mens sibi diffisa, illa Deo committit ab eoque perfici videt. Sic Apostoli, quamvis illis perdifficilem, et adeo gravem rem Dominus imposuerit, ut alienum sibi animal adducerent, cognoscentes iam illum Deum fuisse, nihil reluctando acceptum asinam perrexerunt. Scilicet genuinus veri obedientis spiritus est promptissime parere; at obedientiae, omne conficere negotium, licet factu impossibile videatur. Illa namque [f.40r] cum omnipotens sit, quasvis difficultates perfringit et quidquid semel fuerit aggressa, nunquam relinquit imperfectum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==