472 inspectio cordis Hoc factum fuisse discis in evangelica historia cum discipulis, quos sua Resurrectione recreaturus Dominus necis docuit voluitque prius passione morteque tristitiam capere et illorum voluntatem suae conformem facere; quae fuit, ut moreretur illique mortem suam aequo animo tolerarent. 2. “Solvite, et adducite mihi” (Mt 21[, 2]). Considera per hodiernam asinam simplices, candidos, obedientesque homines posse figurari, quos sibi Dominus adduci iubet; cum simplicibus enim conversatio ipsius; candidos a latere suo locat et fratres sui sunt obedientes, qui faciunt voluntatem eius, sicut et ille fecit voluntatem Patris, qui in caelis est. Que- madmodum enim asina animal est simplicissimum, utpote, quod fert quidquid sibi fuerit impositum; est obsequens Domino suo nutuique ipsius; cum, quo pellatur, currit; unde retrahatur, recur- rit, ita animam Christi famulam simplicem esse opus est, ut tam iniurias, quae sunt onera maxima, quam iugum obedientiae portet constantissime. Obedientem esse necesse est, ut voci Dominicae eiusque vicariorum pareat et illa via gressum faciat, qua a Deo suisque Superioribus in loco Dei existentibus ducitur. Unde et sancti asinos se suavissime appellabant, quod vel obedientissimi essent vel animum promptissimum ad parendum haberent. Harum igitur virtutum praestantiam expendens et magni faciens, illud tua mente beati Petri Damiani revolve; “Egrediamur igitur [...] obviam Domino Bethphage compuncti timore poene, et spe caelestis vitae firmati, confitendo peccata humiliter et simpliciter ambulando subtractisa vestibus nostrae carnalitatis, ut in nobis dignetur sedere Dominus, et nos secum in caelestem Ierusalem introducere”.59 Amen. a “substratis” 59 Cornelius à Lapide S.I., Commentaria in Quattuor Evangelia, ed. 5a, Taurini Romae 1941 (CLCE), t. II, In SanctumMatthaeum, pp. 155-156: allegatio e homilia In dominica Palmarum B. Petri Damiani.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==