Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

471 recollectiones in dominicis 3. “Si quis sermonem meum servaverit” [ibid.]. Expendes evangelicam Christi Domini doctrinam, non tantum a morte perenni custodire homines conservareque, sed etiam a temporali. Cum enim ebrietas, gula, luxuria aliaque vitia sanitatem mortalium destruant ac auferant longioris vitae dies viresque corporis labefactent, enervent, eripiant et innumeram morborum vim causant, qui haec divinis praeceptis vetita et evangelicis consiliis cavenda, cane peius et angue fugit, nihil memoratarum aegritudinum, infirmitatumque patietur. Sed multo attentius custodiendam esse idcirco doctrinam Dei, quod illa animae nostrae aeternam vitam immortalemque conferat. Quod ut facilius tu possis efficere, suspira ad Dominum, ut te ab omni opere contrario legi sermonibusque suis custodiat. Tu enim, dic[is][?] Domine, Samaritanus es, quod interpretatur custos: neque hoc nomen tibi ab impiis calumniae causa obiectum refutasti, custodem te universi generis humani agnoscendo. Tu igitur custodi me, ut pupillam oculi ab omni lapsu malo: sub umbra alarum tuarum protege me a calore et infestinatione orci satellitum et fac, ut ego vicissim custodiam sermones tuos hosque custodiendo obtineam et acquiram vitam sempiternama. Amen. a in ms. est hic repetition superflua: “vitam” Dominica Palmarum Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Cum appropinquasseta Iesusb Ierosolymamc [...] misit duos discipulos” (Mt 21[, 1]). [f.39r] a “appropinquassent” (BSV) b om. “Iesus” c “Ierosolymis” (BSV) Considera Christum Dominum quoties ad animas pias sibique devotas approximat, praemittere semper duos discipulos, quasi quosdam legatos: tribulationem, sive crucem, quae nos in patientia exerceat et mortificationem, quae nostram voluntatem illi obsequentem reddat; tunc demum ipse post duos hos nuncios solet advenire nosque deliciis spiritualibus et pretiosissimis dulcedinibus afficere.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==