470 inspectio cordis contemptumque reperit et illi eumnon cognoverunt, hinc neque venerati sunt. a in ms. erronee: “haec” Cave, cave tu, ne tibi ab eodem Domino in ultimo decretorio die, terribili die, dicatur: “Et non honorasti me”: si, quem cordis tui domicilio excepisti, eum contumeliis afficias, si, qui commiseratione tuae animae tot imperfectionum morbo oppressae medendi ductus ad te amantissime invisit, eum iniuriose tractes, indecenter te, illo praesente, gerendo, immodeste, ingrate, indevote oscitanter; si honorarium illi aliquod extraordinariarum precum, vel exercitiorum virtutum mortificationumve spontanearum non obtuleris; si denique, cum possis, nolueris honorem illius propagare, aut hunc propagantes non iuveris, vel, quod maius nefas, impediveris, aut demum minueris propagatum. Ab hac igitur, omnique alia Salvatoris irreverentia abstineto. Nam si honorandum non honore afficis, est, quite iudicet in extremo, horrendo, iustissimoque suo tribunali. 2. “Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum” (Io 8[, 51]). Si tanta virtus Verbis, doctrinaeque Dominicae inest, ut humanas animas praeservet a morte eaque perenni, quantam inesse existimandum est Sanctissimo Sacramento, ubi non tantum verba et lingua Christi, sed totus Christus, totus cum divinitate ac humanitate continetur et suscipitur, quis dubitet illud vitam conferre mortalibus et devote pieque sumentes a morte infelici peccatorum sive suscitari, sive praeservari? Ipsa certe Veritas, quod dixit de verbis, de corpore suo sacratissimo testatur inquiens: “Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam” (Io 6[, 55]). Dicis: qui id fieri potest? Sic, inquit Dominus: “Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me” (ibid., 58). [f.38v] Quare felicem te reputa, quod pane hoc vivificante refectus sis hodie, at non te immemorem tanti divini beneficii favorisque exhibeto.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==