Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

469 recollectiones in dominicis illorum, audis verba, sed opere non exequeris, vel tuum propter fastum, vel propter summam (quod [f.37v] certissimum damnandi hominis signum est) pertinaciam voluntatis, atque cordis duritiem. Age igitur, obsequere divinis instinctibus, pare consiliis, persuasionibus iussibusque aequis aliorum, ne frustra pro te misericordissimi Domini sanguis effusus esse reperiatur; quem et in praesenti sacra Communione, salutarem tibi et proficuum fore exoptabis atque obsecrabis. 3. “Samaritanus es tu” (Io 8[, 48]). O admirandamDei-Hominis patientiam! daemoniacus Samaritanusque vocatur et tam modeste respondet, tam patienter acutos improbarum linquarum ictus sustinet! Stupesce et admirare hanc summam patientiae idaeam, actum imitare Pharisaicamque hanc mordacitatem abominatus et calumniantem linguam, nunquam te furiis abripi patiaris; alienas verofurias libenti laetoque animo patiaris. Nam et contra te aliquid Dominus habet: sunt illi posita ob oculos tot tua scelera, tot suae iniuriae; est ingratitudo summa, aut saltem tepiditas nota, quod exillius factis omni imitatione dig- nissimis, ex passionis genere ac modo, tot virtutibus affluentis nullum fructum percipere studeas. Obmutesces igitur ad mordaces hominum linguas, Salvatoris iniurias calumniasque perpendens et ab hoc Domino nihil aliud hodierna in sacra synaxi petes, quam hanc admirandam patientiae mansuetudinisque virtutem. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Inhonorastis me” Io 8[, 49]). Quanto dolore conqueritur Rex caelorum augustissimus, se a Iudaeis despectum esse, et non modo ullo merito honore, sed etiam summa ignominia affectum: nec immeritae haea querelae sunt. Venerat enim ad illos tanquam populum suum electum et dilectum; venerat, tanquam Pastor ad salvandas oves [f.38r] quae perierant domus Israel. Sed, ubi gratitudinem, amorem, venerationemque sui summam reperturus erat, ibi ingratitudinem, odium

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==