468 inspectio cordis Dominica Passionis Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Quis vestruma arguet me de peccato” Io 8[, 46]). a “ex vobis” (BSV) En nullum scelus crimenque iustissimus Dominus Redemptor mundi habet, cur tamen, ut scelestus, captus est? ut latro accusatus, damnatus, ad supplicium ductus? plus quam praedo aliquis et omnium hominum nefariorum maximus, in crucem actus morteque tam crudeli, quam turpi extinctus est? Peccata tua fecerunt istud. “Propter scelus populi mei” (inquit divinum Numen ore prophetico) “percussi eum” (Is 53, 8). Vide ac considera, quantae audaciae, imo malitiae est, te quotidie labi, tam temere, tam facile et tam negligenter emendare, tam pertinaciter in sceleribus haerere, pro quibus tanta tamque acerba et inaudita tormenta Salvator mundi patiatur! Ierusalem, Ierusalem: anima peccatorum mole non gravata, sed obruta, anima infaustam viam subterraneae regionis carpens; convertere tandem ad Dominum Deum tuum, qui nihil tibi unquam eiusmodi fecit, ut ex amantissima filia, tam infesta et inimica illius peccatis delectando existas. 2. “Qui ex Deo est verba Dei audit” (Io 8[, 47]). Si, quoties pientissimus Dominus pulsat cor tuum instinctibus sanctis et, ut benefactis des operam animat te, ut a somno peccatorum expergiscaris excitat; ut secundum virtutis leges tuam inchoes viam et ineas vitamque ducas prorsus spiritualem monet; si, inquam, tu toties dissimulas, te non audire divinum verbum, non sentire, vel non intelligere inspirationes illius, aut has flocci aestimas, scito pessimo in statu esse te, infelicis exitus proximum et a malis orci geniis iam iam trahendum ad damnationem sempiternam. Simili modo deplorandus est status tuus, cum admonentibus te et ad perfectionis veram semitam ingrediendam cohortantibus, difficiles surdasque aures praebeas; aut excipis quidem monita
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==