467 recollectiones in dominicis mulavit, licetsi[s]b nequam servus sis; quot vires ad perfectionem tendenti addidit modosque mille, iuvandae, alendae et salvandae animae tuae ostendit, ut alia omittantur, sanctissimo Eucharistiae sacramento quoties te fessum refocillavit, roboravitque? quoties deiectum, tristem et in barathrum poene desperationis ruentem solatiis in eo contentis recreavit, exhilaravit, in spe optima continuit! a talis flexura admittitur in LLMA, dum solite talia verba Graeca in Ablativo habent flexuram “is” loco “ibus” b sufficiens hic esset dicere: “licet” 3. Tu, vero quam male his omnibus usus es! resipisce tandem et emenda! “Colligite, quae superaverunt fragmenta, ne pereant” [ibid.]. Certo tibi persuade, omnibus illis, qui proximi curam gerunt, maximas plurimasque concedi gratias, ut non tantum suam salutem; sed etiam alienam possint acquirere animasque multorum lucrari. Quid igitur, tu, tam desides geris animos, ut te nulla cura amorque tui proximi tangat, moveat, compungat? Tuam, ais, te salutem operari. At, o optime salutis propriae procurator, sciendum tibi est, te, quando proximi curam habes, etiam simul tui ipsius habere; cum vero uni tibi invigilas, verendum est, ne circa te unum deficias. Quanto enim pluribus laboribus te in vinea Domini fatigas, tanto securior aeternae salutis, immortalisque es praemii. Ergo collige semper, quae tibi supersunt fragmenta: quod superest tempus, proximi saluti impende; quae vires supernaturalesque gratiae tibi supersunt, eiusdem curae intende et consecra, ne forte de superfluis donis et talentis, si forte illis abusus fueris, strictissimam rationem (imo, pro certo hoc futurum est) in strictissimo horrendi Iudicis Christi, nostrum omnium salutis operatoris, iudicio reddas. Siquidem hic paratus est pro una anima, si opus sit, rursus sanguinem suum profundere. [f.37r]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==