Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

466 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Quid a inter tantos?” (Io 6[, 9]). a add “sunt” (BSV) Qualiter divus Andreas innumeram multitudinem intuitus, omnipotentiam Christi ignorans, quinque illos panes maximo plurimi populi concursui non fore sufficientes exclamavit, sic, tu, distractum tuum ab omnique devotionis sensu alienum animum considerans rectissime exclamaveris: “Quid haec inter tantos?” Quid divinitas Domini mei humanitasque, tot inter tamque varias ac omnes vanas, inutiles, si etiam non peccaminosas cogitationes, versatur? ac quiescit? Quid tam magnus terrenarum cogitationum cumulus cum tanto Domino amantissime hodie corde in meo degente, commercii, societatis, conversationis habet? Ite, ite nihil saluti meae profuturae cupiditates; evanescite hinc noxiae affectiones quae instar nubis solaribus radiis pulsae fugamini, aeternum Solem fugite ad lumenque illius disparete: quid cum infinitae maiestatis Imperatore nugis? quid cum inaccessibili luce nebulis? quid vobis transitoriae et fluxae servae cumRege immortali? Abite igitur hinc et totum cordis mei locum caelesti hospiti, vere serenissimo, augustissimo et gratissimo concedite et relinquite. 2. “Impleti sunt” (Io 6[, 12]). Qui Dominus tantam curam alimenti corporalis habuit, tam sedula solicitudine cibum turbis se comitantibus inquisivit, tam munifica liberalitate eas refecit, et nullus eorum mortalium fame pressus, autesuriens abscesserit. [f.36v] Qua idem diligentia et bonitate animas nostras curat, qua clementia et sedulitate sequentibus sese alimenta spiritu[a]lia providet: quam prodiga liberalitate eos reficit, nutrit, educat et in gressibus viarum sanctarum consolidat; quam laute et opipare illos tractare solet, ne in cursu ad perfectionis apicem tendentes deficiant; quanta illis media et quam multas gratias liberaliter elargitur, ut opus suae perficiant salutis! Ex te ipso rem concipe, considerans quot te donis, quot charismatibusa[s], quanta spirituali annona divina munificentia cu-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==