465 recollectiones in dominicis et sensibiles devotiones vult tibi subtrahere, nihilominus eum minime turbatus per fluctus desolationum, crucis via, sequaris. Siquidem mavult ille potius suos triarios, probatos, inquam, milites, in Golgotheo monte, ubi crux; quam in Thaboreio vertice, ubi lux gloriaque eius cernitur, commorari persistereque. 3. “Quia videbant signa” [ibid.]. Expende, quod, sicut ille servorum non potest hero suo non placere, qui, licet nulla ipsius benevolentiae signa experiatur, fideliter tamen constanterque sua ipsi obsequia defert. Ita non postremo amore prosequitur illum famulum, dicam quoque religiosum, caelestis Dominus, qui nullum favorem eius recipiens, nullum signum specialis dilectionis sentiens, neque aliquod divinae omnipotentiae miraculum edens, aut aspiciens, fideli perseverantia, infracto pectore, laeta animi serenitate eius Maiestati famulatur. Nam facile quivis continuis amoris favorumque vinculis in divinis obsequiis tenetur alligatus; at qui assiduis crucibus oneratur, nunquam non oppugnatur mille adversis et calamitatibus et veluti inutile mancipium relictus exagitatur, servit tamen pro modulo virium suarum omnipotenti Regi; hic primorum heroum merita et lauream consequitur. Non illi stabiles servi sunt et amatores, qui ideo Crucifixum sequuntur, quia vident signa; ast illi, quibus, nullis visis [f.36r] signis, fortis amor erga Deum regnat in pectore, qui nullis extraordinariis favoribus gratiisque affecti, sanctissima quadam pertinacia iugum divini servitii ferunt; nec (non quantum illis Dominus, at, quantum illi huic debeant expendentes) unquam in via perfectionis, in amoris exercitiis, in laboribus quotidianis defatigantur: tales demum approbantur servi, tales celebrantur Christi milites, tales religiosi sempiterna mercede potiuntur. Ex quorum numero tu esse desideres rogabisque Dominum in sanctissima Eucharistia manentem, ut te non ad solatia quaerenda, sed ad cruces ferendas laboresque innumeros exantlandos aptum reddat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==