464 inspectio cordis Dominica IV Quadragesimae Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Abiit Iesus” (Io 6[, 1]). Experta es, anima mea, quantae maestitiae, imo, quot malorum imperfectionumque causa tibi esset divinae praesentiae negligentia, vel subtractio. Nam, quoad lumen supernum tibi inest, vides clarissime quae agenda, quaeve cavenda tibi sunt: omnia amara suaviter sustines, omnia suavia cum resignatione possides; puram habes conscientiam et in terrestri paradiso, quem iam tum invenisse te existimas, videris tibi commorari, quiescere, deliciis perfrui. Sentis in angelorum aspectu, quoties oras, te esse; hinc mag- na cum devotione, humilitate attentioneque tuas preces fundis; ut caetera mille bona, quae tibi divina praesentia affert taceam. Contrario modo tristaris, exsiccaris, dissolveris, cadis, laberis, in pessima quaeque facinora ruis vidensque tibi in inferno, aut prope infernum esse, cum praesentiam Dei prae oculis non habes, cum ex mente tua abit Iesus. Quod recte contemplatus erat ille, qui dixit: “Esse sine Iesu gravis est infernus; et esse cum Iesu dulcis paradisus”.58 Vide igitur, quanti sit a te [f.35v] praesentia Dei aestimanda; et quanta diligentia, postquam eam ad sacram mensam acceperis custodienda! 2. “Et sequebatur eum multitudo magna” (Io 6[, 2]). Considera, quod, abeunte Domino trans Tiberiadis fretum, pii illi homines, illae devotae animae, illa sancta agmina, quae ardentissimis, dulcissimis salutaribusque illius concionibus reficiebantur ac pascebantur, non sese ab illo subtraxerunt, sed per multa pericula, per loca variis periculis obnoxia iniuriisque aeris, puta aestivis ardoribus aliisque exposita, eum sequebantur. Hoc, tu, constantissimi animi et devotissimi facinus imitaturus es; cum nimirum Dominus profectionem trans maria apparat, cum abs te molitur abscedere, hoc est, consolationes spirituales 58 Thomas à Kempis, op. cit., lib. 2 cap. 8, §11 (allegata in margine citantur).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==