Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

462 inspectio cordis 3. “Erat Iesus” [ibid.]. Hic ille est, quem aditurus suscepturusque es: hic ille caco- daemonum domitor, mundi Servator, Dominus caeli, Princeps mundi, Vita, Via, Veritas, Iudex omnium mortalium futurus. Quamobrem collige mentem tuam et cum summa praesentia, tanti Domini maiestatem accede. Ne te huc illucque dissipes; ne retro aut ante circumspicias; ne exspuas ut stultus; ne exagiteris ut levis; ne timeas, ut diffidens bonitati; ne efferaris quasi praesumens de misericordia, sed submisse, quiete, hilariter, modeste, amanter expecta Dominum et excipe ad te ingredientem permitteque illum omnia in te iuxta suum beneplacitum operari et dae- monium, mutum caecumque eiicere ac lumen, tum devotionis gratiam et perfectionis ardorem restituere. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Locutus est mutus” [ibid.]. Considera, mutum fuisse illum hominem, quoad eiectus fuisset ex eo malus genius. Ita in te non esse caelestem Spiritum quousque usu linguae destitueris, hoc est, quousque pro innumeris acceptis beneficiis gratias [f.34v] Numini munificentissimo benignissimoque non persolvis. Difficiele enim is potest asserere, aut cogitare se habere Dei Spiritum, qui vitio ingratitudinis adeo laborat, ut non modo minime cogitet gratias referre, sed neque beneficia collata in mentem unquam revocat illaque perpetuae cuidam oblivioni tradit. Nam sicut verae amicitiae certissimum signum est, si quis de amici favoribus saepius colloquatur eosque omnimode compensare studeat, ita veri amoris Divini in nos latentis bonique Spiritus nobiscum habitantis infallibile indicium est, si frequentissimas grates pro exhibitis donis Deo rependimus, nec unquam superna beneficia memoria nostra elabi sinimus: quin ea semper meditamur, laudamus, maximique pendimus. 2. “Admiratae sunt turbae” [ibid.]. Si praesentes qui adfuerant illi spectaculo homines, cum Salvator obsessum a daemone liberaret eique linguae usum reddidisset,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==