Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

461 recollectiones in dominicis coarcevaverat, in pauperes erogavit, dimidium bonorum suorum iis elargiens, non aliter tu, quae sunt mundi et carnis, in adventu huius Domini dominorum ad te, relinquas et posthabeas; atque posthac viam mandatorum Domini curras, quia dilatabitur in sacrosancta Communione cor tuum. 2. “Et illud erat mutum” [ibid.]. Daemoniacus iste, (docente Venerabili Beda) non solum mutus, sedet caecus fuisse narrator;56 quem Dominus, et a daemonio crudeli et a silentio acerbo et a caecitate misera et calamitosa liberavit. Tu, constitue te mutum, caecum et deceptum a malo genio coram Domino hodie. In muto considera, quam [f.34r] tepidus, et aridus sis adorandum, imo nihil devotionis habeas. In caeco expende, quam turpiter erres tuam sequendo voluntatem animique tui ductum in daemoniacaa trutina; quam nihil veri divini spiritus possideas, cum ad externa libenter effundaris, cum nondum plenum animum te abnegandi et Deo serviendi habeas, cum multa contra praecepta Dei, virtutes regulasque delinquas; cum denique ne quidquam religiosae, imo christianae etiam, actionis aggrediaris facileque te a nefario spiritu decipi sinas, et deceptus saepius graviusque cadas. a in ms. erronee: “daemoniaco”, nam hoc verbum ita debet esse generis feminine, sicut verbum “trutina” (a quo, uti nomen adiectivum genir assumit) Quare haec tria a Domino pete: lumen, ut vera via religiosae perfectionis incedas; linguam, ut devotionis fervore abundans orationi continuae neque cum distractionibus insistas; liberationem denique ab omnibus queis resistere nequis cacodaemonis impetibus omnique tentatione invincibili et actione religiosae, sanctae vitae contraria. 56 Cf. Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, Luc. XI, 14: CChrL CXX, 231 (In Lucam IV): “Daemoniacus iste apud Matheum non solummutus sed et caecus fuisse narratur curatusque dicitur a Domino ita ut loqueretur et videret”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==