Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

459 recollectiones in dominicis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Resplenduit facies eius sicut sol” (ibid.). Quasi vero tam splendida Christi transfigurati facies erat, quam sereni solis vultus: imo solis lunaeque ac omnium Siderum lumen merae tenebrae sunt, luci genarum Salvatoris comparatum. Et tamen ille hanc tantam lucem tuo cordi submisit; huius tanti luminis, ac splendoris possessor amore tui faciem suam sereniorem omni luce modici panis texit velamine; hic tantae maiestatis Dominus, tantae gloriae Rex, te vilem vermiculum, imo canem faetidum, (quod nominis ob faetidam scelerum colluviem iure merito mereris) invisere corporisque sacratissimi cibo tractare [f.33r] dignatus est. Vide igitur, ne hoc lumen clarissimum sub modio abscondas, quod in te descendit Solemque hunc increatum infesta orci nebula, aut turbo tentationis, cave, netibi incauto eripiat. 2. “Bonum est nos hic esse” (Mt 17[, 4]). En quanto desiderio Apostolorum Princeps tenetur Thaboreio in culmine commorandi, quin manendi: in quo aliquid gloriae cae- lestis, mente oculisque hauserat. O si tu, qui ipsum totius gloriae Regem totum suscepisti, eundem affectum elicias: Bonum est nos, Domine, hic esse; bonum est in tuo solummodo beneplacito voluptatem quaerere et quiescere. Bonum est te frequenter adire et frui tuis consolationibus. Ast melius esse resignatum; optimum tui amore pati. Ut enim idcirco hodiernae maiestatis Christi spectatoribus supernae gloriae non exigua portio exhibita erat, ut eam afferendo omnia adversa, ac mortem ipsam pro illo subire non trepidarent, ast appeterent, qua ratione participes facti contemptuum et tormentorum, fierent etiam honoris, ac perennis consolationis. Sic tuae animae Dominus optimus in sacratissima Eucharistia frequentius, quam par es, suam gloriam communicat eanque miris reficit solatiis, non aliam ob causam, quam, ut sapore immortalium gaudiorum, delectationum, honorum bonorumque ductus, contemptus quosvis ac iniurias calamitatesque, et leve Religiosae vitae iugum, libens volensque toleres et per labores gravissimos ad

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==