458 inspectio cordis orbe semen verbi divini salutare sererent fidemque in Magistrum ac Servatorem suum et universi sedulo ac constanter una praedicarent propagarentque! Quod si, tu, cum tot sanctis ad mensam Christi hodie accedis et communem omnium divorum cibum sumis, communi epulo potuque frueris, ne dubites communes tibi labores cum eis exercendos. Et cum fias particeps fructuum sacratissimae Eucharistiae, fructum facere in vinea Domini cogita atque propone: ne forte sis tantum amicus adaras,54 neve bona duntaxat a Salvatore accipere videaris, mala autem, et quaeque dura cane ac angue peius55 effugias. [f.32v] 3. “Et transfiguratus est ante eos” (Mt 17 [, 2]). Quantum Apostolis Dominus fecit favorem cum sese iis in divina gloria demonstravit, tantum tibi, aut certe maiorem exibet, cum deitatem simul ac humanitatem suam sacratissimam, panis nube tui causa velatam, tibi non conspiciendam solum dat, verum etiam manducandam. Quid hoc Domino melius, qui te tam amplis beneficiis afficit? quid te peius, ne dicam scelestius, qui eum tot imperfectionibus tui scontristaris? quibus quodammodo gloriam Divinam obnubis? Resipisce et expergiscere, ne tandem ex tam bono, imo optimo Salvatore ac Parente, severissimus tuus Iudex, et mortis aeternae sententiae lator in te esse cogatur postque ostensam tibi toties in sacra mensa gloriam deitatis, ad abyssum confusionis te detrudat. Itaque precare ab eo in hac sacratissima Communione, ut cor tuum, animamque transfiguret et in se totum te transformet. 54 Sec. Vergilium (Aen. 112), arae quosdam “scogli nel mare” significant, ubi est periculosum navigare. Adaptatur Periclis sententia: “Ad aras [inclusive] usque me amicum esse oportet”, inversum tamen: “amicus ad aras” exclusive, i.e. amicitia quae excludit necessitatem incurrendi in pericula et dolores. 55 “Vitare aliquid cane peius et angue”, proverbium est apud Horatium: ubi canis est rabidus et anguis pro re abominanda accipitur (FLL, s.v. canis.)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==