455 recollectiones in dominicis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Respondens dixit” (Mt 4[, 4]). Fortissime et optime tentationi resistitur, ubi contraria contrariis arma opponuntur: en ad gulam Christum daemon versutus provocat et ille: “Scriptum est,” inquit, “non in solo pane vivit homo” [ibid.]. Ita tibi agendum censeas: pulsaris carnis tentatione? Dicito tentatori: “Scriptum est: ‘Sint lumbi vestri praecincti’ [Lc 12, 35]’ stola videlicet castitatis. “Lumbos enim praecingimus” (ait magnus Doctor) “adum percontinentiam carnis luxuriam mactamusa”.50 Oppugnaris fastu? Respondeto daemonio: “Ego autem sum vermis, et non homo” [Ps 21, 7]. “Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus” [Iob17, 14]. Sentis animum obedientiae resistere? Fraena illum Samuelis dicto: “Melior estb, obedientia, quam victimae” [1 Sam 15, 22]. Quia “per victimas” (ait Gregorius) “aliena caro, per obedientiam vero cpropria voluntas mactaturc”.51 a-a “cum carnis luxuriam per contenentiam coarctamus” (PL) b add “enim (BSV) c-c “voluntas propria” (PL) Opprimit te acedia, somnolentia, desidies? Inculca tibi illud: “In sudore vultus tui, vesceris pane tuoa” [Gen 3, 18] et illud: “Maledictus homob, qui facit opus Deic negligenterd” [Ier 48, 10]. Tentaris in virtute perseverantiae? [f.31r] Resiste tentationi dicendo: “Stultum est amovere manum ab aratro: periculosum est retro verti et prospicere: miserum et infelicissimum redigi instatum salis”.52 a om. “tuo” (BSV) b om. “homo” (BSV) c “Domini” (BSV) d “fraudulenter” (BSV) 50 Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, Lib. I, hom XIII: PL 76, 1123 (n. 1481). 51 Idem, Moralia in Iob (c. 42), lib. 35: PL 76, 765 (nn. 1155-1156). 52 Cf. Lc 9, 62: “Nemo mittens manus suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei”. Cf. Gen 19, 26. Probabiliter sunt verba auctoris. Cf. Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio: PL 92, 461: “Manum cui libet in aratrum mittere est, quasi quodam compunctionis instrumento, lingo et ferro dominicae passionis duritiem sui cordis atterere, atque ad proferendas operum bonorum fructus aperire. Quam si quis excolere incipiens cum uxore Lot ad ea quae reliquerat vitia respicere delectatur, future iam regni munere privatur”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==