454 inspectio cordis liciarum, sive famae, sive opum, honorum gloriaeque fluxae ter- restris ostentatione; quibus servitio Dei mancipatos operarios machinis ab aratro pellere et avocare et in mundum e divinis castris excire (quod proximum idololatriae scelus est) conatur. Sed en gladium Verbi Divini acutissimum contra hunc Gygem49 stygium: estb: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies” [ibid., 10]. b add. “enim” (BSV) 3. “Tunc reliquit eum diabolus, et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei” (Mt 4[,11]). Inspice, inspice felicissimum tentationis exitum. Oppugnavit malus genius, restitit DeusHomo; tryumphat hic, victus ille: ille fugatus, hic ab angelis stipatus, recreatusque est. Hoc facit divina providentia cum tentatis: sinit eos oppugnari, relinquit propriis viribus et marte pugnare permittit variis tentationum fluctibus concuti [f.30v] obruique; sed ad finem omne gaudium et solatium (o gaudium immensum! o solatium inexplicatum!) reservat: “Vincenti,” inquit, “dabo manna” [Apoc 2, 17], et faciam illum “comederec de ligno vitae” [ibid., 7]. Nempe, sicut terreni imperatores, post egregie peractam pugnam partamque victoriam, egregia suis commilitonibus praemia, laureas, titulos variosque favores conferunt, sic caelestis noster Imperator, bene fortiter, strenue exactis cum tentatione luctis, relato tryumpho, miris favoribus suos cumulare solet: solatiis internis, visionibus, revelationibus (quibus o te indignum!) summisque charismatis et donis caelestibus. c “edere” (BSV) Pugna, pugna heroice! et persevera. 49 Ratio adhibendi hoc nomen: sicut Gyges regem suum occidit eiusque thronum usurpavit, ita diabolus ad adorationem soli Deo debitam aspirabat. Gyges fuit “pastor Candauli Lydorum Regis, cui cum Rex uxorem suam, de cuius pulchritudine gloriabatur, nudam ostendisset, illa adversus maritum indignata, Gygem ad caedem eius impulit, seseque cum Regno Lydiae illi tradidit” (Forcellini et al., Lexicon Totius Latinitatis [FLL], Patavii 1864, s.v. Gyges).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==