Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

453 recollectiones in dominicis diffidas, quoties armatus in te tot turpibus cogitationibus, vitiis et malis incitamentis irruit, nam vires eius debiles sunt, supra quam cogitari potest. Latrare hic canis potest, non potest mordere. Tu vero, quoties sanctissimae Eucharistiae epulo reficeris, semper novum robur et arma acquiris. Quippe potentissimus est contra omnem tentationem malleus, Eucharistia. 2. “Si filius Dei es” (Mt 4[, 3]). Vide astutiam calidissimi Serpentis: quam vaferrime ex re ipsa Christum hominem aggreditur; ieiunantem videt, ergo illi gulae fomitem subiicit. Qua tentatione nihil proficiens, ad fortiorem praesumptionem discendit: “Si filius,” inquit, “Dei es, mitte te deorsum”. At neque hoc astu quidquam adiuvante, ad idolomaniama eum inducere satagit, ostentatione, et promissione omnium regnorum, et gloriae mundi. Haec omnia, ait, tibi dabo, si cadens adoraveris me [Mt 4, 9]. a secundum LLMA est idem ac: “idololatriam” (Gallice: “idolâtrie”). Sic [f.30r] facere Ulysses infernalis48 consuevit, hac tentationis norma procedere cum servis Dei. Invigilat ad quamvis vel minimam occasionem secundum quam eos decipiat: famelicis gulam, tepidis somnolentiam, iracundiae flammas impatientibus, quibusdam luxuriae fomitem, quibusdam fastus et elationis cornua subministrat. Et cum gulam obicienti respondetur: “Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei” [ibid., 4]; cum suadenti praesumptionem replicatur: “Scriptum esta: Non tentabis Dominum Deum tuum” [ibid., 7]. a in ms. eronnee: “esse” Cum alia aliis remediis eius tentationes tolluntur conatusque eluduntur, vel eliduntur: perseverantiam in divinis servitiis, spiritualibus exercitiis virtutibusque pulsare solet ultimo, partim per se, partim per homines scelestos, sui astus administros, sive de48 Cf. supra, Dominica Infra Octavam Nativitatis, PSC, no. 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==