Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

452 inspectio cordis diligentia custodire memineris, quali solent mortales oculos corporis custodire. Dominica I Quadragesimae Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ductus est in desertum a Spiritu” (Mt 4[, 1]). Considera Christum Dominum, quondama Spiritu afflatum Divino, vel potius percitum, stimulatum, ut in solitudinem secederet in eaque post strictissimum quadragesimale ieiunium a cacodae- mone stygio tentaretur, cum talem tentatorem nunquam antea inter homines commorans expertus est. a ita hypothetice proponitur, dum in ms. erronnee: “quoddam” Quo, tu, doceare: plurimos esse in [f.29v] mundo, qui tentationes non sentiunt: putat enim iam suos malus genius, et ideo suas vires contra eos non expromit, non dirigit tela, non struit cuneos laqueosque non implicat. In Religione vero, in civitate Dei sacra et munita habitantes magno impetu invadit. Unde religiosi viri non vulgaribus tentationibus, quanquam inter plurimas mortificationes, ieiunia, abstinentias, vexantur et subiecti sunt. Quia communis orci inimicus illos sibi hostes acerrimos advertit ac proinde omnes machinas admovet, omnes nervos intendit, ut illos inde, vel exturbet, tanquam e castris divina potentia praesidentiaque munitissimis, vel in loco subruat, debellet et in nihilum redigat. Quare, ne novum hoc genus acerbitatis, crucis, et certaminis religiosi existimes, siquidem et Deum-Hominem tentari audis, neve de auxilio desperes illius, qui te in desertum sanctum extra maenia Babylonise47 duxit: neque victum iri a te tartareum hostem 47 Quid auctor voluit sub hoc nomine exprimere patet ex eo quod Babylon fuit “stolica Babilonii położona nad Eufratem. [...] WNT [...] iest on kryptonimem Rzymu (1P 5, 13) bądź ze względu na identyczny w obudwu miastach upadek moralności, bądź też ze względu na analogiczną sytuację ludu Bożego, żyjącego w tych miastach w diasporze pogańskiei. Ap 14, 8; 16,19; [...] dodaie do tego symbolikę Babilonu jako każdei potęgi wrogiei Kościołowi” (Langkammer Hugolin, Babilon: EK I, 1231-1232.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==