Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

451 recollectiones in dominicis 2. “Caecus quidam sedebat secus viam” (Lc 18[, 35]). Expendito hanc fuisse intentionem capti illius lumine hominis in via sedendi, ut, vel a transeuntibus stipem, vel a Salvatore, de cuius forsitan ad Ierichuntinam civitatem adventu aliquid nuntii acceperat, lumen acciperet. Quodsi ille, tanta incommoda, viae continuo in calore et frigore inhaerendo, propter haec duo pertulit et tanta instantia lumen externorum oculorum petiit, tam importunis clamoribus Servatorem invocando aures comitantium Christum fatigavit, quanta tibi in orando opus esse perseverantia putas, quanta in tolerandis mortificationibus et huius vitae incommodis constantia, ut internum lumen acquiras, ut devotionis scintillam, tanquam canis micam et fragmentum, e Domini sui mensa obtineas; ut denique ipsius Solis increati caelesti in arce conspectu et lumine perfrui mereare? Nihil non accipit perseverans; sicut nihil acquiritur caelestis doni absque orationis perseverantia. [f.29r] 3. “Domine, ut videam” (Lc 18[, 41]). Si solum id precabatur caecus ille homo, ut ei visus restitueretur, quatenus aspicere mundum resque creatas posset, quo desiderio tibi lumen animi expetendum et qua orationis contentione atque, ut ita dicam, sancta quadam importunitate, extorquendum est, quo possis Creatorem ipsum spectare contemplarique? Revera maximo homines illi bono privati sunt, qui sanctae contemplationis viam ignorant; qua ad cognitionem sui Deique et arctissimam cum omnium rerum Conditore, cum summo Bono, unionem pervenitur. Profecto non est bonum donumque Dei melius ex illis, quae mortalibus largiri solet, dono bonoque contemplationis. Nam in visione divina tota divorum beatitudo consistit. Hinc, qui Deum, seipsos Deique contemplantur opera mente diligentissima attentissimaque, aliquomodo illam beatitatem gustant, praesentiunt illiusque fiunt participes. Oculus animae est sacra contemplatio: hunc totis praecordiis inquire, hunc omnibus votis exposce, hunc continuis precibus expostula et cum acceperis, cave amittas; cave tibi a superfluis negotiis excutiatur. Sed tali eum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==