450 inspectio cordis Dominum benignissimum flagellis caedi, conspui suspendique scito: quod te innumera exempla docere possunt. b “Rursum” (BSV) Verumtamen ille dissimulare videtur has populi sui noxas, non tamen impune transire sinet; et, si non praesenti aevo plagis bellorum, pestis famisque puniet, in tremendo certe tribunali suo reddet unicuique secundum opera illius. Tuas quoque, ne putes imperfectiones dissimulatas: manet omne nefas aequalis poena. Quare satius est, commissos defectus poenitentiae exercitiis hic eluere et bonorum operum frequentioribus actibus frequentia mala resarcire, quam descendente ad iudicandum Domino ob ea pudore, vel poenis affici. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et ipsi nihil horum intellexerunt” (Lc 18[, 34]). Considera pessimam esse dispositionem intellectus, cum bona ab [?a] [f.28v] non cognoscit, non apprehendit, reicit. Hac laboras se caligine Apostolos, qui disserentem de tormentis Dominum et festino obitu suo non intellexerunt; nec aliam causam huius rei fuisse, quam hanc: quod eos lateret adhuc virtus charitatis, officiumque illius ac perfectio, nimirum pro altero, sive amico, sive nobis male affecto, velle pati eiusque tormenta, calamitatem et sortis iniquae vices subire. a forsitan omissa sunt hic verba: “aliis oblata” Tu, si nondum sentis desiderium proximi iuvandi, et durissima quaeque, animoque tuo repugnantia, ob commune bonum perferendi, credito, nondum te intellexisse perfectionem Charitatis, et in magna ignorantia omnium virtutum, quibus caelos ascendimus, versari. Pete, pete a Deo lumen, ut intelligas, quanti sit, quaevis virtutum momenti, quid te ille facere velit, qua via in perfectione progredi? Dicito, et orato: “Da mihi intellectum, et vivam”(Ps 118, 144). “Revela oculos meos, et considerabo mirabilia b tua” [ibid., 18]. b add. “de lege” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==