449 recollectiones in dominicis rationem huius Sanctissimi Sacramenti impellant. Caelum enim et terra peribuntb, verba autem Divina et oracula verificari, et non perire necesse est. b correctum est in ms. ab aliquo in “transibunt” 2. “Tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur” (Lc 18[, 32]). Habes, quamobrem lachrymas fundas uberrimas; habes, cur doleas; habes, quod te ad continuam poenitentiam excitet. Tu es, tu, qui Hebraeis illudendum, flagellandum, crucifigendum tradidisti innocentissimum Iesum: non latronem aliquem sceleratum, sed pientissimum Dei Filium; non maleficum hominem, sed optimum benignissimumque tui Conditorem Patremque. Nam, si quaeras ex eo, ob quid tam acerbissimo mortis genere extinguendus Ierosolymam in [f.28r] Urbem ingreditur, respondebit tibi: “Propter scelus populi mei”[Is 53,8] et iure merito adiciet: “Propter enormia tua et intolerabilia peccata”. Tu es, tu, qui in crucem egisti Christum; et, eheu! agis quotidie, cum impie agis! Quo te nunc vertes, tanta impietate usus in tuum Creatorem? Et te vocat ad se oblitus vulnerum, iniuriarum, mortis et ultro suo inimico suam mensam offert, non saliaribusa epulis refertam, sed corpore suo pretiosam. O amorem! o Bonitatem! o inauditam incomprehensamque clementiam! Fruere tam commoda tui convertendi occasione, et, quoad tempus conceditur, tuam tuique proximi salutem operare. a a saliares epulae, “quae proverbialiter pro lautis et opiparis sumi solent, quia tales erant Saliorum” (SLL II, s.v. “Saliaris”) 3. “Tertia die resurget” (Lc 18 [, 33]. Considera, toties Christum Dominum occidi a peccatoribus, quoties animam sceleribus impiis contaminant ad imaginem Dei creatam, iuxta illud Apostoli peccatores appellantis: “Rursusb crucifigentes sibimetipsis Filium Dei” [Hebr 6, 6]. Praesertim hoc infelicissimo tempore, quo unusquisque fere mortalium variis sceleribus immergitur, appetituique suo fraena laxare solet, rursus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==