448 inspectio cordis 3. “Qui habet aures audiendi, audiat” [ibid.]. Considera pluris fecisse Christum fierique a nobis voluisse, verba doctrinae suae, quam miracula. Ac proinde non dixit: Qui habet oculos, videat miracula mea et credat; sed: “Qui habet”, inquit, “aures audiendi, audiat”. Neque vero alibi beatos thaumaturgos facit, sed illos, qui se obtemperantes, alacres promptosque verbis suis audiendis exhibent, quodammodo beatificat, inquiens: “Beati, qui audiunt verbum Dei” [Lc 11, 28]: electi, praedestinati. Pudeat te poeniteatque aliquando Superiorum tuorum verbis restitisse nutibusque. Nam et illorum verba Dei sunt: quod ipsa testata Veritas ait: “Qui vos audit, meaudit; a qui vos spernit, me spernit” [Lc 10, 16]. [f.27v] a add. “et” (BSV) Dominica in Quinquagesima46 Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et consum[m]abuntur omnia” (Lc 18[, 31]). O felicem nuntium! o plena gaudio Christi verba! Multi vatum redemptionem Israel praedixerunt, sed mortalium laetitiam suorum oraculorum involucris suspenderunt: quia tempus, quo Messias et verus Filius David metropolim Iudaeae, regum regiam ascenderet, quo mortem pro salute mortalium subiret, non manifestaverunt. Nunc iam ipse Messias Christus et Rex Prophetarum certiorem facit discipulorum catervam de proxima redemptione mundi, iam tempus salutis adesse nuntiat, mortis suae genus revelat, turpissimam occisionem. Disce hinc nihil esse mutabile, quod prophetico Christi Domini apostolicoque ore excidit et declaratum est; praesertim duo illa oracula, de improborum damnatione unum, alterum de gloria ius- torum verissima esse; quae te ad amorem Dei timoremque excitent ad vitae emendationem stimulent atque ad dignam praepa46 Est Dominica ante Feriam IV Cinerum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==